

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 4: Versus 40
Quid timidi estis?[BEDA.]Quasi dicat: Quid me praesente timetis? Cui simile est, quod post resurrectionemexprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia hi qui viderunt eum resurgere, non crediderunt[Marc. 16.]. Et item:O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! Nonne oportuit pati Christum et sic intrare in gloriam suam[Luc. 24.]?Et timuerunt.Matthaeus:Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est,etc.[Matth. 8.]Non ergo discipuli, sed alii qui in navi erant mirabantur, de eo dubitantes, cui mare et ventus obedirent. Vel etiam ipsi discipuli recte homines dicti, quia necdum noverant potentiam Salvatoris.